- INSIGNIS Corona
- INSIGNIS Coronaapud Liv. l. 7. c. 13 ubi Sext. Tullius, nomive exercitûs, C. Sulpitium Dictatorem alloquitur, Te, Imperator, nulites tui oramus, ut nobis pugnandi copiam facias, tum vincere cupimus, tum Duce tevincere, tibi Lauream insignem deferre; tecum triumphantes urbem inire etc. et l. 28. ubi Manlius agens de squo trium pho L. Furius, ait, et L. Aemilius currum triumphalem me conscendere prohibent; coronam insignem capiti detrahunt: fuit corona aurea triumphalis, in speciem Iauti effigiata, quam votam ab Imp. dein decreto Senatus et publico sumptu Duci donatum, servus publicus eodem, quo Triumphator, curru vectus, super caput eius gestabat, nonnumquam et insignis Corona triumphalis dicta. Nomen ei ab amplitudine, et materia. Namque et auro gemmisqueve fulgebat, et ambitu ac latitudine tanta fuit, ut satis appareret, non ulli condecorando mortali capiti inventam, sed illi uni, qui caput esser rerum, sepositam. Hinc non deferebat eam domum suam Dux, sed, peracto prope triumpho, triumphali curru vectus, deferebat ad Capitolinuni Iovem, eamque in gremio ipsius deponebat, ibi cum ceteris donis religiose asservandam. Sic apud Sil. Ital. Pun. Bell. l. 15. v. 118. Virtus ad Scipionem,Sed dabo, qui vestrum saevo nunc. Marte fatigatImperium, superare manu laurumque superbam,In gremio Fovis, excisis deponere Poemps.Quemadmodum altera corona vere laurea, quam triumphans. capite gestabar, velut splendidissimum domesticae Virtutis insigne domi cum cura esservabatur, inde saepe, ut in spectaculis aliisque festivitatibus gestaretur, depromenda etc. Vide C. Paschal. ubi supra, l. 8. c. 1. et 2. ut et infra, ubi de Triumphali Corona.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.